Ait autem: homo quidam habuit duos filios. 12. Et dixit adolescentior ex illis patri: pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam. 13. Et non post multos dies congregatis omnibus adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
|
Quad tho: sum man habata zuuene suni. Quad tho der iungoro fon then themo fater: fater, gib mir teil thero hehti thiu mir gibure. Her tho teilta thia héht. Nalles after manegen tagon gisamonoten allen ther iungoro sun elilentes fuor in uerra lantscaf inti dar ziuuarf sina héht lebento uirnlustigo. |
14. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15. Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. 16. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat.
|
Inti after thiu her iz al uorlós, uuard hungar strengi in thero lantscefi; her bigonda tho armen. Inti gieng inti zuoclebeta einemo thero burgliuto thero lantscefi, inti santa inan in sin thorf, thaz her fuotriti suuin. Inti girdinota gifullen sina uuamba fon siliquis theo thiu suuin azzun, inti nioman imo ni gab. |
17. In se autem reversus dixit: quanti mercenarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccavi in caelum et coram te, 19. et iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercennariis tuis.
|
Her tho in sih giuuorban quad: vvuo manege asnere mines fater ginuht habent brotes, ih uoruuirdu hier hungere! Arstantu inti faru zi minemo fater inti quidu imo: fater, ih suntota in himil inti fora thir, inti ni bim iu uuirdig ginemnit uuesan thin sun: tuo mih so einan fon thinen asnerin. |
20. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est et occurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. 21. Dixitque ei filius: pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus.
|
Inti arstantanti quam zi sinemo fater. Mittiu thanne noh ferro uuas, gisah inan sin fater, inti miltida giruorit uuard inti ingegin louffenti fiel ubar sinan hals inti custa inan. Tho quad imo der sun: fater, ih suntota in himil inti fora thir: iu ni bim uuirdig ginemnit uuesan thin sun. |
22. Dixit autem pater ad servos suos: cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes, 23. et adducite vitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur, 24. quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et coeperunt aepulari. |
Tho quad ther fater zi sinen scalcun: sliumo bringet thaz erira giuuati inti giuuatet inan inti gebet fingirin in sina hant inti giscuohiu in fuozi, inti leitet gifuotrit calb inti arslahet, inti ezzemes inti goumumes, uuanta theser min sun tóot uuas inti arqueketa, foruuard inti funtan uuard. Bigondun tho goumon.
|
25. Erat autem filius eius senior in agro, et cum veniret et appropinquaret domui, audivit simphoniam et chorum. 26. Et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. 27. Isque dixit illi: frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. |
Uuas sin sun altero in achre, inti mittiu tho quam inti nalichota themo húse, gihorta gistimmi sang inti chor. Inti gruozta einan fon then scalcun inti frageta uuaz thiu uuarin. Ther tho quad imo: thin bruoder quam, inti arsluog thin fater gifuotrit calb, bithiu inan heilan intfieng. Unuuerdota her thaz inti ni uuolta ingangan. Sin fater uzgangenti bigonda tho fragen inan.
|
29. At ille respondens dixit patri suo: ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi hedum, ut cum amicis meis epularer; 30. sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti illi vitulum saginatum. |
Her tho antuurtenti quad sinemo fater: senu so manigiu iar theonon thir inti neo in altre thin bibot ni ubargeng, inti neo in altre ni gabi mir zikin, thaz ih minen friuntun goumti; ouh after thiu theser thin sun ther dar fraz alla sina heht mit huorun quam, arsluogi imo gifuotrit calb.
|
31. At ipse dixit illi: fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: 32. aepulari autem et gaudere te oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. |
Her tho quad imo: kind, thu bis simblum mit mir, inti alliu minu thinu sint: goumon inti gifehan thir gilampf, uuanta theser thin bruoder tót uuas inti arqueketa, foruuard inti funtan uuard. |