Bild 1: Weltkarte des Guido von Pisa (1188), Bild 2: Weltkarte auf dem Grab des Darius in der 'Alexandreis' (in einer frz. Handschrift des 14. Jahrhunderts)
Lagebeschreibung bei Honorius Augustodunensis ('Imago mundi'):
5. de forma terre.
terre forma est rotunda
unde et orbis est dicta.
si enim quis in aere positus eam desuper
inspiceret
tota enormitas montium et concavitas
vallium minus in ea appareret
quam digitus alicuius si pilam
pregrandem in manu teneret.
circuitus autem terre .clxxx. milibus
stadiorum mensuratur
quod .xii. mille miliaria et .lii.
computatur.
hec centrum in medio mundo ut punctus in
medio circuli equaliter collocatur
et nullis fulcris sed divina potentia
sustentatur
ut legitur
non limetis me ait dominus qui
suspendi terram in nichilo.
fundata est enim super stabilitatem
suam (Psalm 103,5)
sicut aliud elementum occupans sue
qualitatis metam.
hec in circuitu oceano ut limbo cingitur
ut scribitur
abissus sicut vestimentum amictus
eius (Psalm 103,6).
interius meatibus aquarum ut corpus
venis sanguinis penetratur
quibus ariditas ipsius ubique irrigatur.
unde ubicumque terre infoditur
aqua reperitur.
7. de
.iii. partibus.
habitabilis zona que a nobis incolitur
in tres partes Mediterraneo mari
dirimitur
quarum una Asia
altera Europa
tercia Affrica dicitur.
Asia a septentrione per orientem usque
ad meridiem
Europa ab occidente usque ad
septentrionem
Affrica a meridie usque ad occidentem
extenditur.
8. de
paradiso.
Asia a regina eiusdem nominis
appellatur.
huius prima regio in oriente est
paradisus
locus videlicet omni amenitate
conspicuus
inadibilis hominibus
quia igneo muro usque ad celum est
cinctus.
In hoc est lignum vite videlicet arbor
de cuius fructu qui comederit
semper in uno statu immortalis
permanebit.
in hoc etiam fons oritur
qui in
.iiii. flumina dividitur.
que quidem flumina infra paradisum terra
conduntur.
sed in aliis longe regionibus funduntur.
9. de
.iiii. fluminibus.
nam Phison qui et Ganges in India de
monte Orcobares nascitur
et contra orientem fluens
oceano excipitur
Geon qui et Nilus iuxta montem Atlantem
surgens
mox a terra absorbetur
per quam occulto meatu currens
in litore Rubri Maris denuo funditur
Ethiopiam circuiens
per Egiptum labitur
in septem ostia divisus magnum mare
iuxta Alexandriam ingreditur
Tigris autem et Eufrates in Armenia de
monte Parchaotra funduntur
et contra meridiem vergentes
Mediterraneo Mari inmerguntur.
post paradisum sunt loca multa deserta
et invia
ob diversa serpentium et ferarum
animalia.